Navigation überspringen
Ruprecht-Karls-Universität Heidelberg

Jakob Christmann an Johannes Kepler

Jakob Christmann an Kepler in Prag
In: Gesammelte Werke / Johannes Kepler. - München. - 15 (1951), S. 41-42
UB-Signatur: L 297-1 Folio::15.1951


286. JAKOB CHRISTMANN AN KEPLER IN PRAG
Heidelberg, 11. April 1604 (a. St.)
Wien, Nationalbibliothek, Cod. 10702, Bl. 239-240. Eigenhändig

S.P.

Clarissime Vir, amice honorande: cum mihi fuerit commoda occasio ad te scribendi oblata, non potui intermittere, quin te certiorem redderem de studij s nostris mathematicis, tibique ansam praeberem, ut in posterum per literas nobiscum conferre haud dedignareris: siquidem etiam ante editionem Prodromi tui cosmographici coram animum tuum beneuolum erga nos, satis humaniter declarasti. Audio tibi conditionem honestam obtigisse apud Caesaream Majestatem, quae cum abundet instrumentis a Tychone Brahe confectis, nihil tibi deerit, quo minus reliqua absoluas, quae ad plenam astronomiae cognitionem requiruntur. Nos ex dono Illustrissimi Electoris nostri accepimus instrumenta, quae Clarissimus Vir Dominus Valentinus Otho fieri curauit: et illa collocauimus in supremam contignationem contubernij Academici: exacte diuisimus et distribuimus: speculamque mathematicam huiusmodi ereximus, quae ad motum Solis et Lunae, reliquorumque planetarum, nec non stellarum fixarum obseruandum et demonstrandum auxilij plurimum sit allatura. Et ego priuatim meo sumtu necessaria quoque instrumenta procuraui: quorum omnium usum et descriptionem etiam suo tempore diuulgabimus. Proinde humanitatem tuam oro et obsecro, si non fuerit molestum,

ut de obseruationibus coelestibus nobiscum per literas disserere, et de modo astronomiam promtam ac facilem certamque condendi conferre non grauetur. Jam enim omnia adminicula in promtu habemus, et in obseruationibus Solaribus omnium motuum coelestium fundamenta deteximus, et Deo fauente plures de hisce lucubrationes in medium afferemus. Gratum etiam mihi fuerit, si quos scrupulos concepisti, ex quibus te penitus euoluere nequeas, eosdem mihi communices: dabo enim operam, ut consilium sanum et salutare inueniam, si non plenam resolutionem suggerere ualeam. Quod te facturum esse mihi persuadeo, et ego uicissim omnia mea officia tibi polliceor. Si rescribere placeat, poteris illud per harum latorem amicum et familiarem nostrum, qui ad nos rediturus est, commodissime expedire. Felicissime uale Clarissime Vir, meque socium studiorum mathematicorum beneuolentia tua et fauore perpetuo dignum iudica. Heidelberga, die 11 Aprilis, stilo ueteri, anno Christi 1604.

Excellentiae Tuae addictissimus

M. Jacobus Christmannus
Professor logices in Acad. Heidelbergensi

Clarissimo Viro, D. Johanni Keplero
mathematico Caesareo, amico plurimum
honorando. Pragae Bohemorum


Zur Inhaltsübersicht Fachinformation Mathematik

Zur Inhaltsübersicht Homo Heidelbergensis

zum Seitenanfang